Hľadaný výraz: Ex 39,22-26, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
22 Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum 23 et capitium in medio eius supra oramque per gyrum sicut in capitio loricae; 24 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta 25 et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in inferiore parte pallii per gyrum, 26 ut sit tintinnabulum inter singula mala punica, quibus ornatus incedebat pontifex, quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.

1

mail   print   facebook   twitter